monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5
Ioannes Saresberiensis, De Septem, SECT. IV. Quarta septena de septem viribus animae. <<<     >>> SECT. VI. Sexta septena de septem generibus contemplationis.

SECT. V. Quinta septena de septem virtutibus quibus anima innititur. SHOW APPARATUS

1 Quinta septena graduum septem virtutum praedictis adiungitur, quibus anima innixa, vicinius divina speculatur. Septem sunt virtutes quas pariunt septem dona Spiritus sancti. Haec autem dona sunt primi motus in corde, quasi quaedam virtutum semina super terram cordis nostri iactata; virtutes vero quasi segetes ex ipsis consurgunt: quae quidam boni effectus donorum sunt; unde Ioannes in Apocalypsi: Vidi septem spiritus discurrentes ante thronum Domini. Spiritus dicuntur, id est aspirationes quae praecedunt virtutes, et sunt dona tamen et non merita; virtutes vero sunt et dona et merita.
2 In illis vero operatur Deus sine nobis, in istis operatur nobiscum. Sunt igitur septem virtutes quasi septiformis gratiae gradus, quibus anima ascendendo contemplatur divinius. Primus gradus est humilitas ex timore Domini qui est initium sapientiae, oriensque superbiam deprimit; secundus gradus, mansuetudo, ex spiritu pietatis nascitur, invidiam comprimens; tertius gradus, patientia, ex spiritu scientiae gignitur, iram vincens; quartus gradus, instantia boni operis seu perseverantia ex spiritu fortitudinis, acediam suffocans; quintus gradus, largitas sive misericordia, ex spiritu consilii, avaritiam deprimens; sextus gradus, parcimonia sive abstinentia, ex spiritu intelligentiae, gastrimargiam vincens; septimus gradus, cordis munditia ex spiritu sapientiae, philargyriam perimens.
3 Et notandum quod virtutum aliae sunt naturales, aliae meritoriae, quae maioris meriti sunt quam naturales, quia naturalis virtus potest in homine cum vitio naturae cohabitare, ut potentia cum carnis fragilitate, pudicitia cum cupiditate. Quia ergo patiens vel castus vitio naturae peccat, poenitendo et orando cum Paulo dicat: Iam non ego operor illud; sed quod in me habitat. Per has igitur septem virtutes meritorias, septem animae vires reformantur. Per ipsas, et tanquam per septiformis gratiae gradus ascendendo suspenduntur.
4 Et ita anima septiformis gratiae Spiritu duce, Deum vicinius contemplatur. Itaque, ut a beato Gregorio percipitur, sic anima gradatim ascendendo reformatur, sic contemplando ad ineffabilem divinae cognitionis accessum usque conducitur. In primo, scilicet humilitatis gradu spiritus timoris Domini animum premit, ne de praesumentibus superbiat, sed illum de sperandorum ferculis aeternorum confortat; in secundo, scilicet mansuetudinis gradu, spiritus pietatis mentis intima occupat, ut ipsam operibus misericordiae repleat; in tertio, scilicet patientiae gradu, spiritus scientiae imaginationem reformat, ut mentem consolidet; in quarto, id est perseverantiae boni operis gradu, spiritus fortitudinis, dum adversitatem ab animo propellit, menti ex opinione fluctuanti rationis confidentiam apponit; in quinto, scilicet largitatis gradu, spiritus consilii, dum rationem, praecipitem esse prohibet, animum et mentem solatii firmitudine replet; in sexto, id est parcimoniae gradu, spiritus intellectus mentis intellectum reficiendo penetrat, et penetrando tenebras eius illustrat; in septimo, scilicet cordis munditiae gradu, spiritus sapientiae memoriam in bonis commemorandis reformat, et ad aeternae veritatis contemplationem et delectationem consolidat.
5 Sic igitur anima, si septem virtutum gradibus ascendendo innitatur, in septem viribus suis per septiformem gratiam reformatur.